H KAINH AIAOH KH. — — aui» 09-0 «mta — — — NOVUM TESTAMENTUM GR/ECE ET LATINE. IN ANTIQUIS TESTIBUS TEXTUM VERSIONIS VULGAT/E LATIN/E INDAGAVIT LECTIONESQUE VARIANTES STEPHANI ET GRIESBACHII NOTAVIT V. S. VENERABILI JAGER IN CONSILIUM ADHIBITO CONSTANTINUS TISCHENDORF. ( FDITIO DD. AFFRE AP.CHIEPISCOPO PARISIENSI DICAT. ) PARISIIS, EDITORE AMBROSIO FIRMIN DIDOT, INSTITUTI REGII FRANCLE TYPOGRAPRO, VIA JACOB, 58. M DCCC XLI

ILLUSTRISSIMO AC REVERENDISSIMO DD. DIONYSIO AUGUSTO AFFRE, ARCHIEPISCOPO PARISIENSI. Quum ad tot tantaque merita 7za circa totum eum piorum orbem qui supremis Zis curis demandatus est inde nuper accedat cumulus, quod litterarum sacrarum inprimisque graecarum apud Gallicos theologos studium patrocinio 740 resuscites, augeas, ornes: etiam atque etiam mihi gratulor quod hoc ex operibus meis, quod ad idem illud studium vim habet, 775;, Reverendissime Przsul, placuit tantopere ut 7wuc id Celsitudini dicari velles. Fuit enim, suadente atque hortante viro summe Venerabili Jager, illud mihi propositum ut textum grecum Novi Testamenti constituerem talem, qui ubicunque testium antiquorum auctoritate fieri posset quam proxime accederet ad textum Versionis Vulgate latinum. Qua in re quum abstinerem prorsus ab examinandis ipsis lectionibus latinis, per meritissimos illos Pontifices Maximos ecclesiastica auctoritate donatis: illud vehementer gaudebam quod non modo in locis longe plurimis, quos deserunt plane editiones textus greci usitatz, aliquam certe graecam inveniebam auctoritatem, sed in haud paucis etiam testes grscos ipsos gravissimos sequi poteram. Hoc igitur opus Tuo nomine splendidissimo ornatum atque commendatum,
magna spes est fore ut prosit christiano orbi, promoveatque illius studium sermonis, quo Sanctissimi ipsi Apostoli rternz Salutis mysteria, tanquam sacro involuta amictu, cum hominum genere communicarunt. Non possum autem a 7* discedere quin quecunque celeberrimis Europ: bibliothecis perlustrandis nunc ipsum molior ad antiquissima textus sacri monumenta in publicam lucem protrahenda, potentissimo 7o atque gravissimo patrocinio etiam atque etiam commendem. Quod restat, Deum T. O. M. precor ut 7e, Eminentissime Prasul, ad ecclesie 74e profectum, ad leta litterarum incrementa, ad orbis christiani totius gaudium forteimn ac salvum ad seros usque annos conservet. Cownsr. TISCHENDORF.
PROLEGOMENA. Quum exeunte anno 1840 Parisios venissem, gravia quadam summz antiquitatis de textu Novi Testamenti testimonia examinaturus, Firminus Didot, vir de grecis litteris merentissimus, proposuit mihi ut Novi Testamenti, quod in magna ejus collectione greca exstaret, edendi curam susciperem. Placuit tum eum textum quem ex antiquissimis potissimum testibus, quos plerumque alexandrinos vocant, constitueram et Lipsie apud Koehlerum, virum honestissimum, publicaveram, ita repetere ut lectiones quz plerisque alexandrinz audiunt paullo magis etiam tenerentur. Quibus in mediis curis, intercedente viro S. Venerabili Jager, mens ita mutata est, ut graecus Novi Testamenti textus edendus videretur talis, qui maxime eos sequeretur codices ad quos conformatus esse videretur textus vulgatus latinus. Cujus causa cum doctissimo Jager, qui delitterarum bonarum apud suos profectu sollicitus est ac bene meretur, inii consilium; isque inprimis grave esse duxit, ut quiecumque in Versione Vulgata latine leguntur, ea ex autoritate antiquorum testium grece exprimerentur. Quod quum viderem textum quendam Versionis Vulgate grecum futurum esse, eumque tum graecarum litterarum apud gallicos umiversosque catholicos theologos studium egregie adjuturum; tum leges meas adornandi grzca, a sermone latino plane alienas illas quidem, longelateque promulgaturum; tum denique singulare quoddam et de statu antiquorum documentorum et de Versionis Vulgatz ingenio fore testimonium: hoc quoque ofBiciiin merecipiendum esse putavi. Àc memineram statim parantem me editionem meam Lipsiensem sczpe delectari magna ea consensione, quam inter Versionem latinam et antiquissimos aliquot testes grzecos inveniebam, eaque in constituendo gravium quorundam locorum textu, ut Matth. 26, 60. Act. 20, 38. Jo. 5, 4. Jo. 7, 53 sqq. Matth. 21, 44. Matth. 25, 14. magno me opere adjuvari. Quam quidem constat fuisse qui ita explicarent ut dicerent, de consilio ad latina correctos esse istos codices gracos. Sed id in summa certe rei—est enim quod excipiatur — illos male vidisse: ut jamdudum demonstrarunt alii, ita exemplis luculentis probare facile est. Tamen PRnOLCCOX. a