THE UNIVERSITY OF ILLINOIS LIBRARY
M. MANILII ASTRONOMICA EDIDIT lACOBUS VAN WAGENINGEN LIPSIAE IN AEDIBUS B. G.TEUBNERI MCMXV
LIPSIAE : TYPIS B. G. TEUBNEKI
PRAEFATIO Ex iis quae Paulus Thielscher^) de librorum Manilia- ^ norum recensione disputavit, satis apparet omnes illos libros (amplius viginti quinque) ex uno eodemque exemplari fluxoisse ^), deinde duos vel tres (nam de tertio npn.constat inter ^viros Manilianos) codices esse, qui ex ipso archetypo^) ^emanarunt quibusque textum Astronomicon niti oportet, Xtum reliquos codices omnes ex iis descriptos esse. Cum ^ autem ipse archetypus perierit, magni momenti esse videtur et indolem trium illorum accuratius describere et necessitudinem, quae inter eos intercedit, pluribus verbis demonstrare. Primum autem locum obtinet codex chartaceus Matri- M tensis (bibliothecae nationalis M3l), cuius imaginem phototypicam, a v. cl. Gabrieli Ochoa Blanco confectam, ipse domi meae perpetuo conferre potui. Constat hic codex, quem ^^^Poggio anno 1417 per hominem „ignorantissimum omnium -^ viventium" ex archetypo describendum curavit^), ex duabus partibus, quarum prior (fol. 1— 59) Manilii Astronomica^ posterior (fol. 60— 115) Statii Silvas exhibet, utrumque opus eadem manu conscriptum. Illius partis prioris sunt quinque seniones, quorum primi quod quondam erat pri- » mum folium nunc amissum est, quo facto Manilii versus I 1) Philol. NF. XX p. 85—134; Garrod, Man. Astr. 1. II Introd. p. XXXIV—XXXIX; Breiter, Man. Astr. Praef. I—XI. 2) Praeter argumenta a Thielschero p. 107 allata cf. adn. crit. ad IV 539, 745, 800; V 299, 425% 656. 3) De archetypi forma Thielscher p. 129, Garrod p.XIXsqq. 4) Statii Silvae, ed. Klotz, praef. V; Stangl, BphW. 1913, no. 38 Sp. 1214.
IV PRAEFATIO 1 —82 interierunt ^), et pro sexaginta foliis undesexaginta tantum remanserunt (fol. 1— 59). Ipse autem Manilii textus occupat fol. 1— 54^*, qua de causa ultimi senionis undecim paginae (fol. 54^—59^) vacuae sunt. Singulae paginae plerumque quadragenos versus continent praeter eas, in quibus tituli vel capitula in textum inserta occurrunt. Litterae nitide exaratae sunt, sed non facile distinguas inter u m n. Librarius cum o^nino nihil intellegeret eorum quae describeret, saepissime vocabula arcbetypi stulte depravavit aut male divisit, qui errores non numquam lineis transversis inter litteras ductis sublati sunt, sed plurimis locis manserunt. Matritfinsis nusquam interpolatus, raro correctus est, verum pasftm in margine, etsi numerus non ita magnus est, alias praeKet lectiones, fortasse additas, cum iam in Italia codex lectorum manibus versaretur. Eo ipso quod interpolationes desunt, ante alios nobis consulendus est, verum cognoscere ipsius archetjpi lectiones prae multis illis erroribus nobis non liceret, nisi altero archetjpi apographo L adiuvaremur. Est codex Lipsiensis 1465 (L) membranaceus, qui benevole ab eo qui bibliothecae acaderaicae Lipsiensi praeest, Groningam missus, ibi a me aestate anni 1913 in bibliotheca universitatis rursus collatus est. Hic codex, folia nonaginta sex continens, versus autem in quavis pagina scriptos vicenos ternos, vulgo dicitur ad saeculum XI pertinere, sed fortasse iam decimo saeculo exaratus est.^) Quam difficilis lectu archetypus fuerit, etiam ex Lipsiensi perspicuum est, cui multa vitia cum Matritensi communia sunt, sed quandoquidem descriptus cum ipso archetjpo rur- TJ 1) In hac parte (I 1—82) nobis adeundi sunt codd. Urbinates 667 et 668, qui fideliter Matritense exemplar expresserunt, cf. Breiter, Praef. p. X, Bechert, de M. em. r. p. 14. 2) Cf. L. Traubei de librorum LG aetate iudicium apud Thielscherum, p. 122: ,,an sich scheint auch mir die Schrift von L eher im allgemeinen etwas iilter als die von G. Ich habe den Eindruck als habe dem Schreiber von L, nicht aber dem von G, direkt eine alte Hs vorgelegen. L ist wohl in der Gegend von G zu Haus In den Diozesen Liittich und Metz.^'